- STETINUM seu STETTINUM
- STETINUM, seu STETTINUMurbs German. permunita, Pomeraniae citerioris caput, quae ex vico post Vinetae excidium in urbem maximam crevit; vulgo Stetin, ad Viadrum fluv. sub Suecis, 8. leuc. ab ora maris Baltici in Meridiem 4. a confinio Marchiae Brandeburg. 9. ab Usedomia in Eurum. Ibi alias sedes Ducum Pomeraniae in arce elegantis structurae. Urbs Hanseatica est. Stetinum olim nactus Otto, Barnimi I. filius Stetinensem lineam,sicut frater eius Bogislaus IV. Wolgastensem, orsus, bellum adversus Megapolitanos et Ludov. dein Bavarum Electorem Brandeburg. habuit: Pater Barnimi Magni, successoris A. C. 1345. qui bellô saepius victor, tandem tamen in casum deficientis prolis, Brandeburgicis successionem addixisse legitur. Ei mortuo A. C. 1360. successêre filii Bogislaus VII. Casimirus IV. et Suantiborus II. huic A. C. 1413. Otto II. et Casimirus VI. Casimiro A. C. 1433. Ioachimus, in cuius filio Ottone III. exstincto ramo A. C. 1464. bellum acre inter Brandeburgicos, et agnatos Wolgastenses exarsit: quod his conditionibus compositum est A. C. 1471. ut Stettinensem Ducatum Pomerani a Brandeburgicis in feudum acciperent, servatis insignibus, titulô et quae occupaverant locis, quae transactio a Friderico Imperatore confirmata est. Paedagogium Stettini fundavit Barnimus X. Pius, qui obiit A. C. 1573. Rex dein Sueciae A. C. 1630. vim ante Stettinum ostentans, a Bogislao totius familiae ultimo, ut reciperetur, obtinuit: quô sine herede mortuô, cum ex antiquo pacto ad Brandeburgicos successio devolveretur, pace Monasteriensi citerior Pomerania, in qua Stettinum, Suecis cessit, Marchioni ulterior, cum aliis quibusdam, aequivalentiae nomine, data est. Vide Phil. Iac. Spenerum in Fam. Wandalica, Tob. Pfannerum de praecipuis Germaniae Principum gentibus, c. 4. ubi de Gente Brandeburgica, et supra in voce Pomerania.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.